monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6
Ambrosius, Hexaemeron, 6, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW APPARATUS

0 Belluas robustissimas ac ferocissimas homini a Creatore subditas: eisdem minutissima animalia terrori atque exitio esse. Tum paucis de serpentum utilitate disputatis, homo ad sui animaeque propriae cognitionem excitatur.
36 Etenim quoniam de hominis creatura dicturi sumus, commendationem eius praestruere et praelibare debemus. Videbatur nihil elephantis creatura habere robustius, nihil tam terribile vel procerum, nihil tam ferum quam leones vel tigrides sunt; et haec serviunt homini, et naturam suam humana institutione deponunt. Obliviscuntur quod nata sunt, induunt quod iubentur. Quid multa? Docentur ut parvuli, serviunt ut infirmi, verberantur ut timidi, corriguntur ut subditi, in mores transeunt nostros; quoniam motus proprios perdiderunt.
37 Mirabilis igitur natura in maximis; mirabilis enim in excelsis Dominus, mirabilis etiam in minimis. Sicut enim non minus plana camporum, quam montium alta miramur, nec plus altitudinem cedri stupemus, quam vitis aut oleae brevis fecunditatem: ita non amplius miror elephantum quia procerus est, quam murem, quia terribilis elephanto est. Naturae igitur haec potentia est; ut terribilia aliis, aliis meticulosa sint. Est enim donata praerogativa quaedam singulis creaturis; ut quibusdam privilegiis propriis fulciantur. Formidabilis tauris elephantus murem timet. Leo quidem rex ferarum exiguo scorpionis aculeo exagitatur, et veneno serpentis occiditur. Eximia leonis pulchritudo comantes cervice toros excutit, vel sublato pectore attollit ora. Sed quis non miretur tam brevi scorpionis aculeo, ut incorporeum putes, ingentium corporum exire mortem?
38 Nec hoc quisquam reprehendat, quod Creator serpentes creaturis suis, aliaque vel animantium vel herbarum genera venenata miscuerit. Nata sunt enim haec ad correptionem nostram, non ad deformationem. Nam quae ignavis, aut infirmis, aut impiis plerumque offensioni atque terrori sunt, aliis usui ita sunt haec, ut paedagogi parvulis. Amari videntur, acerbi et molesti, formidabiles verbere, libertatem lasciviendi negant, necessitatem disciplinae exigunt, pueriles animos, ne luxu defluant, terrore constringunt; ideoque horum austeritate frugi evadunt, sobrii, continentes, laudi magis quam ludo dediti. Vides quid terribilia ista flagella proficiant? Sic et serpentes flagella sunt eorum quibus infirma animi aetas, et quaedam puerilis mentis est virtus; caeterum fortioribus nocere non possunt. Denique confidenti in Domino dictum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Paulum momordit vipera, et putabant eum quasi peccatorem vix de naufragio servatum, veneno esse moriturum; sed posteaquam inviolabilis mansit excussa in ignem vipera, plus apud intuentes venerationis invenit. Sed et ipse Dominus ad omnes ait: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit; qui vero non crediderit, damnabitur. Signa autem credentium haec dixit fore, ut serpentes manu mulceant, venena his atque omne mortiferum, etiamsi biberint, nocere non possint. Tua igitur tibi magis incredulitas, o homo, quam venena metuenda serpentium sunt. Time igitur illa, ut saltem dum formidantur illa, ad fidem provocare te possint. Quod si Deum non times, vel ultricia perfidiae venena formides.
39 Nunc quoniam et elephantos vides tibi subditos, et leones esse subiectos; nosce te ipsum, o homo, quod non, ut ferunt, Apollinis Pythii, sed Salomonis sancti est, qui ait: Nisi scias te formosa in mulieribus, quamquam multo antea Moyses in Deuteronomio scripserit: Attende tibi, o homo. Attende tibi, ait lex. Et Propheta ait: Nisi scias te. Cui hoc dicit? Formosa, inquit, in mulieribus. Quae est pulchra in mulieribus, nisi anima, quae in utroque sexu praestantiam possidet pulchritudinis? Et merito decora est, quae non terrena sed coelestia, non corruptibilia sed incorrupta desiderat, in quibus decus perire non soleat. Corporalia enim omnia processu aetatis, aut aegritudinis inaequalitate marcescunt. Huic attende, dicit Moyses, in qua tu totus es, in qua melior tui portio est. Denique interpretatus est Dominus quis sis tu, dicens. Attendite vobis a falsis prophetis (Math., VII, 15); isti enim animam debilitant, mentem subruunt. Non igitur caro tu es. Quid enim est caro sine animae gubernaculo, mentis vigore? Caro hodie sumitur, cras deponitur. Caro temporalis, anima diuturna. Caro amictus est animae, quae se induit quodam corporis vestimento. Non igitur tu vestimentum es, sed qui vestimento uteris. Ideo tibi dicitur, ut exspolians veterem hominem cum actibus eius, novum induas, qui non in corporis qualitate, sed in spiritu mentis, et agnitione renovatur. Non, inquam, caro es tu; neque enim carni dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Et alibi, Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis : sed renovatis dicitur et fidelibus in quibus permanet Spiritus Dei. In carnalibus autem non permanet, quia scriptum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis; quoniam carnes sunt.



Ambrosius, Hexaemeron, 6, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6